monumenta.ch > Plinius > sectio 71

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 71
{XXIV} Cucurbitarum numerosior usus. et primus caulis in cibo, atque ex eo in totum natura diversa. nuper in balnearum usum venere urceorum vice, iam pridem vero etiam cadorum ad vina condenda. cortex viridi tener, deraditur nihilominus in cibis. cibus saluber ac lenis pluribus modis, ex his tamen, qui perfici humano ventre non queant, sed non intumescant.